

Evangelium Secundum Lucam*
Caput 20: Versus 24
Cujus habet,etc. Alia imago Dei, alia mundi. Si ergo Christus non habuit imaginem Caesaris, cur censum dedit? Non de suo dedit, sed mundo reddidit quae erant mundi. Et tu si non vis esse obnoxius Caesari, noli habere quae sunt mundi. Si habes divitias, obnoxius es Caesari. Si vis terreno regi nihil debere, omnia tua relinque et Christum sequere. Et bene prius quae Caesaris sunt reddenda decernit. Non enim potest quis esse Domini, nisi prius mundo renuntiaverit.